Liber Genesis - I

Wayne posted @ Fri, 24 May 2013 06:00:00 +0000 in Latina , 2909 readers

In principio creavit Deus caelum, et terram.

Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.

Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.

Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.

Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus.

Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.

Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

Et factum est verpere et mane, dies tertius.

Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:

ut luceant in firmamento caeli, et illunminent terram. Et factum est ita.

Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare mainus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas.

Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,

et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ad tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

Et factum est vespere et mane, dies quartus.

Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.

Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

Bnedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque  multiplicentur super terram.

Et factum est vespere et mane, dies quintus.

Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et  reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.

Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, ominique reptili, quod movetur in terra.

Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sintvobis in escam:

et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factun est ita.

Viditque Deus cuncta quae fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

zaiya said:
Wed, 01 Dec 2021 06:14:59 +0000

Can you please explain about this one. it will be very helpful for me to know about many best place to buy diamond rings of the things from here. I hope that you may update the post to add relevant information on this one.

Oltas challan status said:
Tue, 02 Aug 2022 06:36:53 +0000

OLTAS stands for Online Tax Accounting System. This provides tax payers a chance to pay for all their taxes, income taxes. This may also be able to have an account of payments made through their platform, receipts and use their network of payment services to pay for the direct taxes. Oltas challan status The Government has started this new platform with the help of Income Tax Department & Tax Information Network to create OLTAS. If you have recently paid for any direct tax using OLTAS platform, then you would receive an acknowledgment, but no confirmation.

UMP Board 12th Quest said:
Thu, 25 Aug 2022 10:58:07 +0000

MP Board HSSC 12th Question Paper 2023, The Board Of Higher Secondary Education Madhya Pradesh MPBSE. It conducts three board examinations every year; the Middle School Exam for Standard VIII Which is nothing but 12th class School, MP Board 12th Question Paper 2023 High School Certificate Examination for standard XII Also Knows as 12th Class and the Higher Secondary School Certificate HSSC Exam for standard XII Also Known as 12th class Or intermediate, which is a school-leaving examination. Soon, it will release the MP Board 12th New Question Paper 2023. Candidates can check the Question Paper and download from the direct link which is provided below.

#GK said:
Mon, 31 Oct 2022 06:53:08 +0000

GK Digest: GK Quiz for General Knowledge, General Studies, Current Affairs and Aptitude with Interesting Questions for APPSC, #GK TSPSC, UPSC, SSC, Banking / IBPS, IAS, NTSE, CLAT, Railways, NDA, CDS, Judiciary, UPPSC, RPSC, GPSC, MPSC, MPPSC and other states civil services/government Competitive Exams in Telugu.


Login *


loading captcha image...
(type the code from the image)
or Ctrl+Enter